К содержанию
Alterpedia

Латинский · оригинальный текст · Глава 3 из 3 · 26 мин

MONAS HIEROGLYPHICA:

Оглавление
  1. INCLYTI REGIS MAXIMILIANI EXCELLENTISSIMÆ MAIESTATI,
  2. TYPOGRAPHO, GVLIELMO SILVIO:
  3. MONAS HIEROGLYPHICA:

IOANNIS DEE, LONDINENSIS,

Mathematicè, Magicè, Cabaliſticè, Anagogicèque, explicata: Ad

SAPIENTISSIMVM, ROMANORVM, BOHEMIAE, ET HVNGARIAE, REGEM, MAXIMILIANVM.

THEOREMA I.

PER Lineam rectam, Circulumque; Prima, Simpliciſſimaque fuit Rerum, tum, non exiſtentiũ, tum in Naturæ latentium Inuolucris, in Lucem Productio, repreſentatioque.

THEOREMA II.

AT nec ſine Recta, Circulus; nec ſine Puncto, Recta artificioſè fieri poteſt. Puncti proinde, Monadiſque ratione, Res, & eſſe cœperũt primò: Et quæ peripheria ſunt affectæ, (quantacũque fuerint) Centralis Puncti nullo modo carere poſſunt Miniſterio.

Illustration

THEOREMA III.

MONADIS, Igitur, HIEROGLYPHICAE Conſpicuũ Centrale Punctum, TERRAM refert; circa quam, tum SOL tum LVNA, reliquique Planetæ ſuos conficiunt Curſus. Et in hoc munere, quia dignitatem SOL obtinet ſummam, Ipſum, (per excellentiam,) Circulo notamus Integro, Centroque Viſibili.

Illustration

THEOREMA IIII.

LVnæ Hemicyclium, licet hic, Solari ſit Circulo quaſi Superius Priuſque: Tamen SOLEM tanquam Dominum, Regemque ſuum obſeruat: eiuſdem Forma ac vicinitate adeo gaudere videtur, vt & illum in Semidiametri æmuletur Magnitudine, (Vulgaribus apparente hominibus,) & ad eundem, ſemper ſuum conuertat Lumen: SOLARIBVSQVE ita tandem imbui Radiijs appetat, vt in eundem quaſi Transformata, toto diſpareat Cælo: donec aliquot poſt Diebus, omnino hac qua depinximus, appareat corniculata figura.

THEOR. V.

ET Lunari certè Semicirculo ad Solare complementum ſuperducto: Factum eſt Veſpere & Mane Dies vnus. Sit ergo Primus, quo LVX eſt facta Philoſophorum.

THEOR. VI.

SOLEM, LVNAMQVE, Rectilineæ Cruci, inniti, hic videmus. Que, tum TERNARIVM, tum QVATERNARIVM, appoſitè ſatis, ratione ſignificare Hieroglyphica, póteſt. TERNARIVM quidem: ex duabus Rectis, & Communi vtriſque, quaſi, Copulatiuo Puncto. QVATERNARIVM vero: ex 4. Rectis, includentibus 4. Angulos rectos, Singulis, bis, (ad hoc) repetitis; (Sicque, ibidem, ſecretiſſimè, etiam OCTONARIVS, ſeſe offert; quem, dubito an noſtri Prædeceſſores, Magi, vnquam conſpexerint: Notabisque maxime.). Primorũ Patrum, & Sophorum TERNARIVS, Magicus, CORPORE, SPIRITV, & ANIMA, conſtabat. Vnde, Manifeſtum hic Primariũ habemus SEPTENARIVM. Ex duabus nimirum Rectis, ET Communi Puncto: Deinde ex 4. Rectis, AB Vno Puncto, ſeſe, Separantibus.

Illustration

THEOR. VII.

ELementis, extra ſuas Sedes naturales, dimotis: Suos ad eaſdem Reditus, naturaliter, per Rectas facere lineas, Diſlocatæ eorundem homogeneę Partes, experientem docebunt: Abſurdum igitur non erit, per 4. rectas, ab vnico Puncto, Indiuiduóque in Contrarias excurrentes partes, QVATVOR ELEMENTORVM, (in quæ Elementata, ſingula, tandem reſolui poſſunt) innuëre Myſterium. Hoc etiam notabis diligenter; Geometras docere, LINEAM, EX PVNCTI FLVXV, produci: Nos hîc ſimili ratione, fieri monemus: Dum Elemẽtares noſtræ Lineæ, ex STILLAE, (tanquam Puncti, Phyſici) continuo Caſu, (quaſi FLVXV) in Mechanica noſtra producantur Magia.

THEOR. VIII.

QVATERNARII, præterea Expanſio Cabaliſtica, ſecundum vſitatæ Numerationis Phraſim, (dum dicimus, Vnum, duo, tria, quatuor) DENARIVM, ſummatim exhibet. Vt & ipſe Pythagoras dicere ſolebat: Nam 1. 2. 3. & 4. decem conficiunt. Non temerè ergo, CRVX Rectilinea, (id eſt, Vigeſima & Prima Romani Alphabeti litera) ex 4. fieri rectis iudicata, ad DENARIVM ſignificandum, ab Antiquiſſimis Latinis Philoſophis eſt aſſumpta. Locus etiam illi eſt ibidem definitus, Vbi TERNARIVS, vim ſuam per SEPTENARIVM ducens, illum ſtatuit.

THEOR. IX.

HOc autem noſtræ MONADIS, SOLI, LVNAEQVE, optimè conuenire videbitur: cùm eorundem per 4. Elementorum Magiam, Exactiſſima in ſuas Lineas fuerit facta SEPARATIO: Deindéque, per earundem Linearum Periphoras (Ad omnis enim datæ lineæ Magnitudinem, licet Circulum deſcribere: per Geometriæ leges) Circularis, in Complemento SOLARI, fuerit facta CONIVNCTIO. Tunc enim latêre non poteſt, quantum noſtræ MONADIS, SOLI, LVNÆQVE, Crucis DENARIA inſeruiat Proportio.

THEOR. X.

Dodecatemorij Arietis, omnibus eſt notiſſima, quæ eſt in Aſtronomorum vſu (quaſi Acioxedes, Acuminataque) figura iſta: Vt & ab hoc cæli loco, Triplicitatis Igneæ, notari Exordium conſtat. Ad ignis ergo miniſterium (in huius Praxi MONADIS) requiri ſignificandum, Arietis adiecimus Aſtronomicam notam. Sicque breuiter, noſtræ MONADIS, vnam abſoluimus Conſiderationem Hieroglyphicam: quã ſic volumus, vnico Contextu Hieroglyphico proferri.

Illustration

MONADIS ISTIVS, LVNA ET SOL, SVA SEPARARI VOLVNT ELEMENTA, IN QVIBVS DENARIA VIGEBIT PROPORTIO; IDQVE IGNIS FIERI MINISTERIO.

THEOR. XI.

ARietis Nota Myſtica, ex duobus Semicirculis, in communi Puncto connexis, conſtituta: Aequinoctialis Nycthemeræ loco aptiſſimè aſſignatur. Viginti enim & quatuor Horarum Tempus, Aequinoctij modo diſtributum, Secretiſſimas noſtras denotat Proportiones. Noſtræ dico reſpectu Terræ.

THEOR. XII.

ANtiquiſſimi Sapientes Magi, quinque Planetarum, nobis tradidêre Notas Hieroglyphicas: Compoſitas quidem omnes, ex LVNÆ vel SOLIS Characteribus: cum Elementorum aut Arietis Hieroglyphico Signo. Veluti iſtas, quas hîc videtis figuratas. Quas ſingulas modo Hieroglyphico, ex noſtris prius iactis Fundamentis, non erit explicare difficile. At primùm, de ijs quæ Lunæ habẽt Characterem, nos nunc Paraphraſticè agemus: de Solaribus deinde. LVNARIS noſtra Natura, dum per Elementorum ſcientiam, circa noſtram ſit ſemel reuoluta Terrã, SATVRNVS myſticè dicebatur. Et eadem de cauſa, IOVIS quoque habebat nomen: iſtamque retinebat figuram ſecretiorem. Et Lunam, tertia elementatam vice, obſcurius ſic notabant. Quem, MERCVRIVM vocare ſolent. Qui, quàm ſit LVNARIS, videtis. Iſtum, QVARTA Reuolutione produci, licet Quidam velint Sophi: noſtro Secreto propoſito tamen, non erit id Contrarium: Modò Spiritus Puriſſimus Magicus, loco Lunæ, τῆς λευκάνσεως adminiſtrabit Opus: & ſua virtute Spirituali, nobiſcum SOLVS, per Mediam quaſi Naturalem diem ſine verbis, Hieroglyphicè loquatur: in Puriſſimam Simpliciſſimamque, à nobis præparatam Terram, Geogamicas, iſtas 4. introducens, IMPRIMENSQVE figuras: vel illarum loco, illam alteram.

Illustration
Illustration

THEOR. XIII.

MARTIS ergo Character Myſticus, an non ex SOLIS & ARIETIS, Hieroglyphicis, eſt conflatus? elementali (partim) interueniẽte Magiſterio? Et VENERIS, quæſo, an non ex SOLIS, & Elementorum Pleniore Explicatione? Iſti ergo Planetæ, SOLAREM reſpiciunt περιφοράν, Opusque Ἀναζωπυρήσεως: In cuius progreſſu fit tandem Conſpicuus Mercurius ille alter: Prioris quidẽ Vterinus Frater. Lunari ſcilicet Solarique Elementorum Cōpleta Magia, vt expreſſiſſimè nobis ipſe Hieroglyphicus loquitur Nuncius, modò in illum oculos defigere, auremque illi præbere attentiorem velimus. Et, (NVTV DEI,) iſte eſt Philoſophorum MERCVRIVS ille Celeberrimus, MICROCOSMVS, & ADAM. At Solebant tamen Expertiſſimi Nonnulli, huius loco graduque SOLEM ipſum ponere. Quod nos hac noſtra ætate non poſſumus præſtare: niſi ANIMAM aliquam à CORPORE, arte Pyronomica Separatam, huic Operi Χρυσοκοράλλινῳ præficeremus. Quod & factu eſt difficile: & propter Igneos, Sulphureoſque quos ſecum adfert halitus, periculoſiſſimum. Sed illa, certè, ANIMA, mira præſtare poterit. Nimirum, tum ad LVNAE, Diſcum, (Vel MERCVRII ſaltem) LVCIFERVM; Immò & PYROENTA, Indiſſolubilibus Ligare vinculis. Tum Tertio (vt volunt) loco, (ad SEPTENARIVM noſtrũ Complẽdum Numerum) SOLEM nobis iſtum exhibere PHILOSOPHORVM. Iſtorum duorum Theorematum ARCANIS, ſignificandis; Videte, quàm exactè, quàm apertè, noſtræ MONADIS HIEROGLYPHICAE, reſpōdeat ANATOMIA iſta.

THEOR. XIIII.

Illustration

EX SOLE & LVNA, totum hoc pendêre Magiſterium iam clarè confirmatum eſt. Huius, etiam Termaximus ille Hermes, nos olim admonuit: Eius Patrem, SOLEM, eſſe, aſſerens: LVNAM autem, Matrem: Nutriri verò Scimus in TERRA LEMNIA. Radijs nimirum LVNARIBVS & SOLARIBVS, Singularem circa Eandem, exercentibus INFLVENTIAM.

THEOR. XV.

SOLIS proinde LVNÆQVE circa Terram Labores, Philoſophis proponimus Conſiderandos. Huius quidem, quo modo, dum in Ariete verſatur SOLARE Iubar: Ipſa tunc in Proximo (ſcilicet Tauri) Signo, Lucis nouã recipiat Dignitatem: EXALTETVRQVE Supra Innatas ſibi vires. Quam (præ alijs notabilem magis) LVMINARIVM, Vicinitatem, Charactere quodam myſtico explicabant veteres: TAVRI, inſignito Nomine. Quam, quidem, LVNÆ eſſe EXALTATIONEM, vſque ab ipſa prima Hominum ætate (inter Aſtronomorum Placita,) memoriæ eſſe proditum, notiſſimum eſt. At Intelligunt Myſterium Illi ſoli, qui abſoluti euaſere Myſteriorum Antiſtites. Vt & ſimili ratione, VENERIS eſſe DOMVM, dixere TAVRVM: Caſti nimirum Prolificíque CONIVGALIS AMORIS: Sic enim ἡ φύσις, τῇ φύσει τέρπεται: Vt Magnus ille OSTANES in Secretiſſimis ſuis Recondidit Myſterijs.

SOLIS verò, qua ratione, Ipſe, poſt Aliquas ſui Luminis, admiſſas Eclipſes; MARTIVM Robur accipit: & in eiuſdem quoque DOMO (Noſtro ſcilicet Ariete) veluti in ſua Triumphare dicitur EXALTATIONE. Quæ Secretiſſima Myſteria, noſtra etiam MONAS clariſſimè, perfectiſſiméq́; demonſtrat: TAVRI quidem iſta quæ hic eſt depicta Hieroglyphica figura: & illa MARTIS: quã 12. & 13. Theoremate adduximus: quæ SOLEM Recta in ARIETEM tendentem, indicat. Ex præſenti autem Theoria, Alia noſtræ MONADIS ſeſe offert Anatomia Cabaliſtica: cuius iſta eſt vera Artificioſaque explicatio. LVNAE, SOLISQVE EXALTATIONES, MEDIANTE ELEMENTORVM SCIENTIA.

Illustration

ANNOTATIO.

Duo hic maximopere notanda eſſe Cenſeo: vnũ, quod Tauri Hieroglyphica iſta figura, nobis Græcorum Dipthongum ȣ, exactè repræſentet, Primæ Declinationis, Gignitiuam ſemper ſingularem Terminationem. Secundò, ex apta Metatheſi Locali, dupliciter nobis ALPHA commonſtrat: Circulo & Semicirculo Tangentibus ſolum, vel ſe mutuo (vt hic) ſecãtibus.

THEOR. XVI.

IAm nobis de CRVCE, paucis, ad noſtrum propoſitum, eſt Philoſophandum. CRVX noſtra, licet ex duabus Rectis (vt diximus) & æqualibus illis quidem, confecta ſit: non ſe mutuo tamen in æquales diſſecant longitudines. Sed tum æquales, tum inæquales partes, in Myſtica noſtræ Crucis diſtributione, haberi voluimus. Innuẽntes, in Binarum ita ſectarum poteſtate (eò quòd æqualis ſunt Magnitudinis) CRVCIS quoque Aequilateræ, virtutem latére. Generaliſſimè enim CRVCE, ex æqualibus Rectis, fieri iuſſa; æquali profectò linearum Decuſſatione, eam fieri debere, NATVRAE quædam requirit IVSTITIA. Secundum cuius Iuſtitiæ Normam, de Aequilatera CRVCE(qualis eſt latini Alphabeti litera vigeſima prima) hæc quæ ſequuntur, perpendenda proponemus. CRVCIS, » Rectilineæ, Rectangulæ, & Aequilateræ, Si per commune » ſectionis punctum, & Contrapoſitos angulos, Recta » vbicunque tranſire concipiatur: Ex vtraque parte, ſic » tranſeuntis Rectæ, Crucis factæ partes, ſunt omnino ſimiles & » æquales: Quarum figuræ, eædem ſunt, cum illa Latinorum litera, quæ Vocalium eſſe QVINTA, recepta eſt, & ad QVINARIVM denotandum, apud Antiquiſſimos Latinorum Philoſophos vſitatiſſima erat: Idque haud abſurde ab illis ab illis eſſe factum Cenſeo; cùm ſit Denarij noſtri, Conformis Medietas. Ex illius ergo figuræ, Sic duplicatæ (ex hac Hypothetica Crucis diuiſione) proueniẽtis, ea ratione, qua QVINARIVM vtræque repræſentant(licet erecta altera, Altera autem hic ſit euerſa)Monemur, Radicum Quadratarum hic imitari Multiplicationem Quadratam: (quæ hic mirabiliter in NVMERVM CIRCVLAREM incidit, ſcilicet QVINARIVM) Vnde produci certò conſtat, VIGINTI & QVINQVE: (vt & ipſa litera, eſt vigeſima: & Vocalium Quinta.) Nunc vero alium ſitũ ipſius CRVCIS æquilateræ conſiderabimus: iſtum nimirũ: qui noſtræ MONADICÆ CRVCIS Situi eſt ſimilis: Similem autem hic fieri Crucis Diuiſionem bipartitã(vt ſupra) ſupponimus.

Illustration

Vnde alterius literæ, latini Alphabeti, ſe monſtrat etiã geminata figura: erecta vna; euerſa, & auerſa, altera: Que (ex Latinorum vetuſtiſſima conſuetudine)ad QVINQVAGINTA repræſentandum, in vſu eſt. Iſtud, inde mihi primò ſtatutum videtur: Eò quòd ſit & Illa quidem QVINARII, Nota; ex noſtro Crucis DENARIO, eſſentialiter deſumpta: at eo ſitu Locatæ, quo, omnium Myſteriorum Maximi, ipſa Crux, eſt Conſummatiſſima, Hieroglyphica Nota: Vnde DENARII Poteſtatem, in ſuà QVINARIA Virtute COMPLECTENS, QVINQVAGENARIO NVMERO tanquam ſuo Partui, gratulatur. O, MI DEVS, QVANTA HAEC MYSTERIA? & Nomen illi, EL. Immò & hac ratione quoque, ipſam Denariam Crucis virtutem reſpicere videtur; quòd Medio Loco, inter primam Alphabeti Literam, & ipſum Crucis Denarium ſit conſtituta: & ab alterutra, ipſa ſit, ordine, Decima. Et cum in CRVCE, duas eiuſmodi integrales eſſe partes oſtendimus(Numeralem nunc ſolùm earundem vim Conſiderantes) CENTENARIVM inde excreſcere apertiſsimum eſt. At ſi, ex Quadratorum Lege, Mutuam patiantur Multiplicationem, Bis Mille, Quingenta nobis reddent: Qui huius QVADRATVS, ad prioris Circularis Numeri Quadratum, comparatus: & eidem Applicatus, etiam CENTENARIVM, denuo reſtituet: vt & ipſa CRVX, ſecundum Sui DENARII Potentiam, ſe explicans, CENTVRIO eſſe agnoſcetur: Et tamen cum ſit niſi Vnicus ipſe CRVCIS Character: Vnum quoque repreſentat: Hîc ergo (preter alia notatu digniſsima) ab iſtis CRVCIS Theorijs, Numerare, & Progredi iã ſumus edocti ad hunc modum: Vnum, Decem, Centum. DENARIA ſic nos Euehente CRVCIS Proportione.

THEOR. XVII.

VT ex Sexto Theoremate liquêre poteſt, in CRVCE noſtra QVATVOR rectos conſiderari, angulos: Quorum vnicuique, QVINARII attribuere ſignificationem, præcedens doceret Theorema: Vno quidem locatis modo: At alterum obtinẽtibus Situm; Idem Theorema, QVINQVAGENARII Numeri, fieri Hieroglyphicas Notas admittit: Ita, euidentiſsimum eſt, CRVCEM, DENARIVM notare vulgariter: Tum in Latini Alphabeti ordine, literam eſſe vigeſimam primam: (Vnde eſt factum, quòd, Sophi, Mecubales, dicti, viginti vnum, per eandem Significabant Literam:) Denique, & Simpliciſsimè conſiderari poſſe: vt Vna Nota, eſſe conſpicitur; qualemcunque & quantamcunque aliam habet poteſtatem. Ex quibus omnibus, optimà Demonſtratione Cabaliſtica concludi poſſe videmus: CRVCEM noſtram, Myſtis, DVCENTA, QVINQVAGINTA DVO, mirabili Compendio Significare poſſe. QVATER enim QVINQVE; QVATER QVINQVAGINTA; DECEM: VIGINTI VNVM; & VNVM: DVCENTA QVINQVAGINTA DVO efficiunt. Quem Numerum, duabus adhuc alijs rationibus: ex præmiſſis vt nos elicere poſſimus: ita Cabaliſticis Tyronibus, eundem commendamus eruendum: breuitati ſic Studentes: Eiuſdẽ tamen Magiſtralis Numeri, variam productionem artificioſam, Philoſophorum dignam Iudicantes Conſideratione. Nec vos, aliam, hic, Myſtagogiam Celabo, Memorabilem. CRVCEM noſtram in duas alias literas, ſe Diſtribui Paſſam, Videntes: Si, vt Numeralem earundem virtutem quodam modo perpendimus prius, ita viciſſim nunc ILLARVM VERBALEM VIM, CVM IPSA CRVCE, CONFEREMVS, quòd inde Oriatur LVX: VERBVM, Finale & Magiſtrale (ex illa TERNARII, in Vnitate Verbi, Conſpiratione & Conſenſu) cum ſumma Admiratione, Intelligemus.

THEOR. XVIII.

EX duodecimo & decimotertio Theorematibus noſtris colligi poteſt, Cæleſtem Aſtronomiam, INFERIORIS eſſe quaſi Parẽtem & Magiſtram. Subleuatis ergo in Cælum oculis Cabaliſticis (ex Prædictorũ Myſteriorũ Theorica Illuminatis) talẽ ad amuſſim noſtræ MONADIS, conſpiciemus ANATOMIAM: In NATVRÆ LVMINE, VITAQVE ſeſe ſic nobis ſemper oſtendẽtem. Et ſuopte NVTV, Secretiſſima huiuſce Phyſicæ ANALYSEOS Myſteria, apertiſſimè detegentem. OVI autem figuram, iſti COORDINATIONI adhibere: Cæleſtis NVNCII, dum Theoricos, Cæleſteſque Geſtus, ſumus aliquando Contemplati, fuimus edocti. OVALEM enim, Ipſum, in Aethere, ſuo Curſu Figurare Circuitionem, Aſtronomis eſt notiſſimum. Et, cùm Dictum, Sapienti, Sat eſſe debeat: En noſtras huius Cæleſtis Conſilij Interpretationes (ſic Hiéroglyphicè propoſitas:) prædictis omnino Conſentaneas? HINC Moniti, diſcant Miſerrimi Alchimiſtæ, ſuos agnoſcere Errores varios: Quæ ſit Albuminis OVORVM AQVA: QVOD EX VITELLIS OLEVM. Quæ OVORVM CALX: HINC, Imperitiſſimi illi Impoſtores, cum illorũ Deſperatione, Intelligant: Aliáque his ſimilia, perplura. Hîc PROPORTIONATVM A NATVRA, FERÈ TOTVM HABEMVS. Hoc illud eſt OVVM AQVILINVM, Quod SCARABÆVS, olim diſrupit: Propter INIVRIAM, quã Timidis Brutiſq; Hominibus, Illius AVIS Violentia & Crudelitas intulit: Licet ad Scarabei Antrum (Auxilij Implorandi Gratia) aliquibus confugientibus, non inde tamen liberatis: Sed ipſe ſolus Scarabeus, hanc ſibi vindicandam INIVRIAM, modis omnibus, exiſtimans: Vt erat alacri animo, Conſtantíque Voluntate paratus, ita, ad id præſtandum, nec Viribus carebat, nec Ingenio: Vnde, varijs Conatibus AQVILAM dum perſequeretur Scarabeus: Subtiliſſima FIMI Arte vſus, Illius tandem (vel in Iouis Gremio depoſitũ) OVVM, in TERRAM PRAECIPITARI adeóque DISRVMPI effecit. Et eadem, aliáue ratione Aquilinam tandem totam Speciem, è Terris deleuiſſet Scarabeus, niſi, (malum tantum Præcauens,) Iupiter, effeciſſet: Quo Anni tempore, Aquilæ ſua ſollicitè curãt OVA, Nulli vt circumuolitent SCARABEI. Illis tamen Conſulerem, qui iſtius AVIS vexantur Crudelitate, ab ipſis Heliocántharis (qui ita certis Temporum Curriculis latitando viuit) Vtiliſſimam artẽ diſcere: Quibus, iam licet nõ faciant ipſi, eſſet tamen longè gratiſſimũ, ſuis INDICIIS & Signis, de ſuo Inimico, Vindictam ſumi poſſe. Et hic (O Rex) non Aeſopum conari me vt agam, Sed Oedipum, Faterentur, ſi adeſſent, Illi, quorum Mentes, ita de Naturæ Summis Fabulari Myſterijs, primò ſubiuit. Eſſe profectò quoſdam noui, qui SCARABEI ARTIFICIO, Si haberent DISSOLVTVM AQVILINVM OVVM, CALCEM eiuſdem, cum Albumine puro, totoque TEMPERARENT primò. Deinde illud TEMPERAMENTVM, VITELLI liquore toto, artificioſo ordine, oblinirent: voluendo, reuoluendóque: Vt Scarabei ſuas conglomerant Pilas. Ita, magna fieret OVI METAMORPHOSIS: Iam ſcilicet diſparẽte, & quaſi inuoluto ALBVMINE ipſo (illis multis, veluti Helicis Reuolutionibus factis) in ipſo VITELLINOSO LIQVORE: Cuius Artificij, tale Hieroglyphicum ſignũ, NATVRAE haud diſplicebit Oeconomis. Sæculis prioribus, multùm eſſe, à grauiſſimis, & Antiquiſſimis celebratũ Philoſophis, tale Artificium, legimus: certiſſimum & vtiliſſimum. Anaxagoras certè, ex hoc Magiſterio, excellentiſſimam, Pòſt, fecit Medicinam: vt in ſuo περὶ τῶν ἐκστροφῶν φυσικῶν libello,_ libello videre licet. Nihil hic eſſe extra noſtræ MONADIS virtutem Hieroglyphicam, qui animum iſtis Myſterijs ſincerius applicat, clariſſimè perſpiciet.

Illustration
Illustration

THEOR. XIX.

Quòd SOL & LVNA, omnibus cæteris Planetis, longè fortius, in inferiora cuncta Elementata Corpora, ſuas Corporales infundant Vires: Omnium rerum Corporatarū ANALYSIS PYRONOMICA, Effectu demonſtrat: LVNAE dum refundunt Aqueum Humorem: SOLISQVE Igneum Liquorem: quibus, Rerum Mortalium Suſtētatur CORPVLENTIA TERRESTRIS.

THEOR. XX.

Licet ſatis bona ratione Hieroglyphica, ſupra, demonſtrauimus, ELEMENTA, per Lineas Rectas ſignificari: Hic tamen de CRVCIS noſtræ PVNCTO quaſi CENTRALI, Exactiſſimam dabimus Speculationem. In TERNARII noſtri Conſideratione, nullo modo, Illud Abeſſe poteſt: in eo noſtri BINARII Situ. Si enim abeſſe poſſe, Quis (Diuinæ Imperitus Matheſeos) contenderet: Abeſſe Supponat. Non erit ergo Reliquus, BINARIVS noſter: Sed emerget QVATERNARIVS: Puncti illius Ablatione, Diſcontinuata Linearum vnitate. At Binarium eſſe Reliquum, vnà nobiſcum Suppoſuit Aduerſarius noſter: Erit ergo & BINARIVS, idem, & QVATERNARIVS, eadem conſideratione. Quod, τῶν ἀδυνάτων eſſe; ſatis eſt Manifeſtum. Adeſſe ergo ex omni Neceſſitate, debet illud PVNCTVM, quod cum BINARIO, noſtrum Conſtituat TERNARIVM: nec Aliud quid eius loco SVBSTITVI poteſt. Non tamen eſt de Hypoſtaticà Proprietate, ipſius BINARII: nec aliquo modo Pars. Quòd non ſit Pars, hinc demonſtratur. Omnes Lineæ Partes, ſunt Lineæ. At illud eſſe PVNCTVM, hypotheſis confirmat. Non ergo BINABINARII illius Pars aliqua: Vnde multo minus de Hypoſtatica Proprietate Binarij. Proinde NOTANDVM eſt maximè, quod & Propriam Habeat HYPOSTASIM: Et nihilò minus tamen, in ipſis noſtri BINARII Longitudinibus LINEARIBVS, cõtineatur. Et quia, Sic, VTRISQVE videtur eſſe COMMVNE; QVANDAM, & IPSVM, BINARII, SECRETAM RECIPERE IMAGINEM cenſeri. Vnde; QVATERNARIVM, Hic, DEMONSTRAMVS, IN TERNARIO QVIESCENTEM. Tu, mi Deus, mihi ignoſcas obſecro, Si erga tuam nunc Peccauerim Maieſtatem, tãtum, in Publicis Scriptis, Reuelans, Myſterium. Sed Spero, quòd, Soli, qui ſunt Digni illud verè Intelligent: Pergamus nunc ad noſtræ CRVCIS, illum, quem aſſignauimus QVATERNARIVM. Vbi an Abeſſe illud PVNCTVM poteſt, quod IBI Repræſentatur, perpendamus. Mathematica profectò nos docet remoueri poſſe. Nam non Solum, EO SEPARATO, RELIQVVS Eſt noſter QVATERNARIVS: Sed cùm DISTINCTIOR longè, tum CLARIOR in omnium oculis erit FACTVS. NVLLA SVAE SVBSTANTIALIS PROPORTIONIS RECEDENTE PARTE: SED SVPERFLVO, ET CONFVSIONIS PVNCTO, SIC DAMNATO, REIECTO’QVE. O Omnipotens Diuina Maieſtas, QVANTAM TVIS APICIBVS, ET IOTIS, IN TVA DESCRIPTIS, DISPOSITISQVE LEGE INESSE SAPIENTIAM, ET INEFFABILIVM MYSTERIORVM INFINITATEM, CONFITERI COGIMVR MORTALES: SI MAXIMA TERRENA SECRETA ET ARCANA, VNIVS ISTIVS PVNCTI, A ME, (AT IN TVO LVMINE) LOCATI ET EXAMINATI, INDICIO VARIO, EXPLICARI ET FIDELISSIME DEMONSTRARI QVEANT? PVNCTI videlicet, in TERNARIO diuino, nullo modo SVPERFLVI: AT PVNCTI in QVATVOR ELEMENTORVM REGNO, conſiderati, FAECVLENTI quidem, CORRVPTIBILIS, TENEBRICOSI. O Térque, Quatérque Beatos Illos, qui illud TERNARII, (quaſi COPVLATIVM) ADIPISCI poſſunt PVNCTVM: & illud QVATERNARII, TETRVM & SVPERFLVVM, AMANDARE Tenebrarumq; Relinquere Principi. Sic, ad CLARITATIS NIVEAE, & ALBARVM VESTIVM Ornamenta perueniemus, O MAXIMILIANE: Quem, Deus, (iſta Myſtagogia, aut Auſtriacæ Familiæ aliquem) Maximum, aliquando faciat (vel me quidem in Chriſto Dormiente) ad ſui Tremendi Nominis Honorem: in iſtis, Iſtis, (Puncti in TERRIS SVPERFLVI,) abominandis Tenebris; & vlterius, intollerabilibus. Sed ne Ipſe iam Superflua (non apto ſcilicet loco) profundam verba, intra Propoſiti mei Cancellos, actûtum, nunc me recipiam. Et, quia, illis Sermonem iam abſoluerim, quorum Oculi in eorum Sedent Corde: Nunc mihi ad illos cōuertenda Oratio eſt, quorum Corda in eorū adhuc promineant oculis. Quæ hoc loco diximus, En CRVCIS adſcripta figura, aliquo modo repreſentare poteſt. Primùm, de PVNCTO, in Binis Aequalibus LINEIS (æqualiter & inæqualiter decuſſatis) NECESSARIO; Veluti hic, ad A. Deinde, ad B (quaſi quandam Puncti ſuperflui ablati, Vacuitatem) diſtinctas videtis, QVATVOR rectas Lineas: à PVNCTO, prius illis cōmuni, SEPARATAS: Illis, inde, nullo eueniente ſui detrimento.

Illustration

» Iſta eſt via, per quam Noſtra MONAS, per Binarium, TERNARIVMQVE progrediens, in QVATERNARIO Purificato, SIBI Vni reſtituatur, per Aequalitatis Proportionem. (Quodque enim Totum, ſuis omnibus partibus eſt Aequale.) Hocque dum fiat, nihil interea Externarum admittit, Noſtra MONAS, Vnitatum: Numerorúmque: Cùm ipſa ſibi exactiſſimè Sufficiat: Suis abſolutiſſima Numeris omnibus. In quorum Amplitudinem, tum Magicis diffunditur modis: tum non vulgari, pòſt, Artificis Induſtria, & maximo Ipſius Monadis Emolumento, (in Dignitate & Potentia) ad ſuam Primam Propriamque Reſtituitur MATERIAM: interim, quæ ad genuinam hereditariamque ſuam non Spectant Proportionem, omni modo & diligentia, reſectis, reiectiſque in æternum Fæcibus.

THEOR. XXI.

SI, Quod in noſtrę MONADIS Receſſibus, Interius Latebat Inuolutum, eſſet id quidem in Lucem erutum; cōmutatiſque vicibus, eiuſdem Partes Primæ, quaſique Exteriores, Loco Includerentur Medio, Qualis inde fieret MONADIS Philoſophica Transformatio, Superius Vidiſtis: Nunc verò, Myſticæ MONADIS, aliam vobis proponemus Localem Commutationẽ: Partibus illis, vnde SVPERIORVM PLANETARVM, Characteres noſtri Hieroglyphici, ſeſe nobis obtulere prius, Surſum hic erectis: eáq; ratione, reliquis quidẽ deinceps Planetis, eum ſingulis Sortientibus Sitũ, quẽ illis Plato adſcribere ferè viſus eſt: Si ritè ex Poſitione iſta deſumantur. In ipſo enim Acumine Arietino, Conueniunt Saturnus, Iupiter, Mars: deinde deſcẽdendo, Crux Veneri Mercurioq; inſeruit. Sequuntur tandem ipſe Sol, & Infima, LVNA. Sed hæc alio ſunt ventilanda loco: Noſtræ tamen MONADIS hoſce nōlui celare Theſauros Philoſophicos: Sicque vnam rationem dare cur ita MONADIS mutari Situm, conſultum duximus. Sed, alia, quæ in rem veſtram eſſe ſcio, Videte, Auditeque, de hoc Situ, maiora: pauciſque explicanda. Diſtribuamus igitur MONADEM, (hoc nouo modo Locatam) in Anatomica Membra B.D.C. Vbi, in illo nouo TERNARIO; ipſius D, & C, vel Ruſticis quidem, ſunt notæ FIGVRÆ. At ille TERTIVS, qui per B deſignatur, non tam facilè à Cunctis cognoſci poteſt. Nec illud quidem leuiter eſt conſiderandum: illas tam notas FORMAS, D, & C; ſeparatas diuerſaſque ab illo B, oſtendere ESSENTIAS: Secundò, quòd iſtius C, cornua, deorſum, quaſi TERRAM verſus conuerti cõſpiciantur: Et, D illius, ea pars quæ ipſam C, illuminat: verſus terram, deorſum Scilicet, reſpicit: in cuius ſolius Centro, eſt Viſibile PVNCTVM: verè TERRESTRE. Et Quòd vtraque Denique D & C, ad Inferiora magis loca, hic ſuum Hieroglyphicum faciũt Indicium, quàm B. Terra autem, Hieroglyphicè, STABILITATEM, & FIXIONEM notare nobis poteſt. Qualia ergo ſint D, & C, inde, concludendum relinquo. Vnde etiam Magnum nunc notare SECRETVM, Quiſq; poteſt: de Priore SOLE & LVNA, quæ diximus, quo modo hinc Interpretationem pleniorem, & maximè neceſſariam, recipere poſſunt: Illis quidem, vſque in hunc locum, ſurſum poſitis: Lunaribusque Cornibus ſurſum eleuatis. Sed de hoc Satis. TERTII nunc illius, Iuxta noſtræ Hieroglyphicæ Artis Fundamenta examinemus NATVRAM. Primò, in Capite geſtare videtur LVNAM DVPLICEM. Vel Arietem, noſtrũ, (ſed inuerſum Myſticè. ) Deinde Elemẽtorum habet annexum Hieroglyphicum Signum. Quantum ad LVNAM Duplicatam attinet: Sic(iuxta Materiam ſubiectam) explicari poteſt: DVPLEX LVNÆ GRADVS. De gradibus loquimur illis, quales Phyſices Periti, QVATVOR tantùm inter omnes poſſint inuenire Creatas NATVRAS: Nimirum ESSE, VIVERE, SENTIRE, & INTELLIGERE. Primos ergo Duos iſtorum Gradus, huic ineſſe annotantes: Sic dicemus: LVNA EXISTENS, VIVA. Vitā verò Quidam per Motum definiunt. MOTVS autem Sex ſunt notiſſimæ Species. CRVX certè quæ adiūcta eſt: Elementorum hic requiri Notat Artificium. Præterea, in iſtis noſtris Theorijs, vt SEMICIRCVLVM, LVNAE eſſe Hieroglyphicum ſæpiſſimè tradidimus: Ita & Integrum Circulum, SOLEM ſignificare: hic autem, duo ſunt Semicirculi; Sed SEPARATI (ad commune PVNCTVM Copulati tamen) qui, ſi aptè coniungantur (vt arte poſſunt quidem) SOLAREM nobis Circularemq́ue referre poſſunt Plenitudinem. Ex iſtis ſimul conſideratis, ſic Summatim, Hieroglyphicè, nos hanc proferre poſſe Sententiam patet. LVNA EXISTENS VIVA, PER ELEMENTORVM TRACTANDA MAGISTERIVM: HABENS POTENTIAM, VT SOLAREM REPRESENTET PLENITVDINEM, SVIS SIMVL ARTE CONNEXIS SEMICIRCVLIS. Compleatur ergo: Fiatq́; ille, (quem diximus) CIRCVLVS: vt, per E literam, hic annotauimus. Memores ergo ſimus, primò hunc SOLAREM GRADVM, non Natura nobis fuiſſe obuium, ſed ARTIFICIALEM, FACTITIVḾQVE iam eſſe: Et eum quidem, nobis ſe obtuliſſe primo aſpectu; & Natura ſua, (videlicet in B) ſuis Partibus Laxis, Fluxis, diſſolutis; non SOLIDÈ in ſolatam Speciem Compactis. Deinde horum Semicirculorum Semidiametrum, non eſſe æqualem Semidiametro D & C (nobis ita natorum, & omnibus Notiſſimorum) ſed Minorem multo. Vnde Clarum eſt: non eſſe tantæ Amplitudinis, iſtum B, quantæ ſunt ipſa D, C. Et hoc bene nobis confirmat E ipſum: opere iſto Circulari, à B, in Speciem E, promoto. Nam inde nobis emergit VENERIS ſolum Character. Apertum ergo iam fecimus, Hieroglyphicis iſtis Syllogiſmis: Ex B, non ſperandum nobis verum D: Nec fuiſſe primò veram C, in natura B: Vnde nō fuit VERA, LVNA, viua. De VITA ergo & Motu quoq; iā dubitare potes: an verè & Naturaliter, ſic ſe habeant: Erunt tamé, vt iam Prudentibus Elucidauimus, ad minus ANALOGICA quidé, OMNIA, quæ ſimili(de B)dicuntur Phraſi: vt & ſuperius, quę de C, & D, perſtrinximus breuiter, ANALOGICÈ: Ipſi B, cum ſuis ELEMENTIS, Propriè conueniunt: Quæ de Arietis etiā Natura adduximus, huic debēt exactè cōuenire: cùm eandé illius in ſuo capite(licet inuersā)geſtet Figurā: vt & Elementorū eadé Nota Myſtica, ipſi B adiungitur.

Illustration
Illustration

Cùm ex hac tamé Anatomia videmus, quòd ex vnico noſtræ MONADIS corpore(tali diſſecto arte)iſte nouus prodierit TERNARIVS: Inde, dubitare nō poſſumus, Eiuſcemodi MEMBRA, mutuam inter ſe amplexura SYMPATHIAM: VNIONEMQVE MONADICAM ABSOLVTISSIMAM, ſua quaſi ſponte, admiſſura: Ita in iſtis MEMBRIS, MAGNETICA virtus eſt vegeta.

Hoc denique annotare libuit,(animi recreandi gratiā:) Quòd ipſum B, nobis, RVSTICAS, tot literas expeditiſſimè exhibet, quot Puncta, ſurſum, conſpicienda in Capite, & quaſi Fronte gerit: iſtas ſcilicet tres: vt & alias quaſi ſex:(Sūmatim auté ter tria)RVDES valde & impolitas, fluxiles volubileſq;: vt, ex Semicirculis, vno vel pluribus, eaſdé eſſe factas videtis. Sed Expertorum literatorumque manibus ineſt firmior Stabiliorque ISTAS FORMANDI LITERAS Ratio. Myſteriorū infinitaté, hîc ante oculos habui: ſed volui cum hòc Ludicro, iſtam abrumpere Theoriam. Haud parū tamen me quorundā promoturū Conatus intelligo: Si(priori ſuo Myſtico Situi, reſtitutā noſtra MONADE: Compoſitiſque Artificioſè ſingulis Mēbris)Saltem moneam eoſdem, horterque: accuratius, NVNC eruere, QVIS fuit IGNIS ille ARIETINVS, TRIPLICITATIS PRIMAE. Qvis Illē Aequinoctialis nōſter. Qvis in cauſa fuit, quòd SOL EXALTARI poterat SVPRA VVLGAREM SVVM GRADVM: Ceteráque priora, perplura, SECVNDIS SAPIENTIORIBVS PERCVRRERE MEDITATIONIBVS. Sed nos ad alia nunc properantes, digito tantùm alijs iter indicare, (cui inſiſtere debeant) non amicè ſolùm, ſed etiam fideliſſimè voluimus: Myſteriorum (vt diximus) aliorum tacentes tamen infinitatem Conſpicuam.

Illustration

THEOR. XXII.

NOndum noſtræ MONADIS eſſe exhauſta Myſteria, facilè liquebit. Si ſecretiora quædam ARTIS SANCTÆ Vaſa (omnino Cabaliſtica illa quidem) Solis Initiatis Reuelanda; ex eiuſdem MONADIS officina cautè deſumpta, Veſtræ Serenitati Regiæ, nunc exhibuerim ſpectanda. OMNI ergo NEXV noſtræ MONADIS Sapienter DISSOLVTO, ſingulis partibus (diſtinctionis gratia) literales addamus Notas: prout hic factum videtis. Monemus ergo, α, eſſe Vas quoddā Artificiale, ex A & B: cùm (vtriſque communi, & iam Manifeſtato SEMIDIAMETRO) ipſa quidem M, factum: Et, ab Alphabeti Gręci, Prima, hæc litera, ſolâ partium locali Metatheſi, diuerſum: vt Videtis: Ex Recta enim, Circulo & Semicirculo, Verà illius, Myſticáque iã nos primi docemus, Symmetriam (licet ſupra etiã monuimus ex Circulo & Semicirculo eandẽ fieri poſſe: omnia tamen in idẽ recidunt propoſitũ Myſticum) At, λ, & δ: Primũ quidem, aliorũ ſunt Vaſorum quaſi Imagines: (λ, quidem VITREI: δ autẽ, Terrei.) Sed, ſecũdo in loco, λ, & δ, nos memores reddere poſſunt, cuiuſdam Piſtilli & Mortarij, ex Materia (verè) tali præparandorum, Vt cum eiſdem Margaritas Artificiales non perforatas, Laminas chryſtallinas, Beryllinaſq́;: Chryſolitos, Rubinos deinde pretioſos: Carbunculos & alios Rariſsimos Lapides Artificiales in Pulueres ſubtiliſsimos Conteramus. Denique quod cum ω notatum videtis, Vaſculum eſt, Myſteriorum Pleniſsimum: & ab ipſa Vltima Alphabeti Græci litera, (ad ſuam primam inſtitutam Myſtagogiam nunc reſtituta) vel ſola partium manifeſta Metatheſi locali diſcrepãs: ex duobus & illa quoque conſtante Semicirculis. De Vulgaribus præterea Neceſſarijs Vaſorum, tum figuris, tum (vnde fieri debent) Materijs, non eſt neceſſe hoc loco, vt verba faciamus. Hoc tamen erit conſiderandum, α, ſui Muneris obeundi captare Occaſionem, ex Secretiſsimo breuiſsimoque Spiraculi ARTIFICIO: Et (המלח המורי ששם נשוה סם או liroVnium אחד ממעל נבוא) Tyronibus OPERIS expeditiſsimum eliciet Primordiale Specimen; Interim dũ SVBTILIORA Præparandi, artificioſior illis innoteſcat Via. At in λ, vitreo (In præcipui ſui officij functione;) Aër omnis externus, Ventuſque damnum adferret magnum.

Illustration

ω, autem, OMNIVM eſt HORARVM HOMO:

Πόρισμα.

Τῆς ἱερᾶς, Τέχνης, Quis iam non poteſt ſubodorari, ſuauiſſimos & ſaluberrimos Fructus: vel ex iſtarum (dico) duarum tantùm literarum enaſcentes Myſterio? Quorum aliquos quaſi in ſpeculo videndos, propius aliquantulum ex noſtris HESPERIDVM HORTIS adducemus: Nihil, extra noſtram MONADEM, in mediũ ferentes. Ipſa enim quæ in Alpha apparet Recta Linea, omologa illi eſt, ex poſtremæ Anatomiæ, Crucis parte ea, quæ Litera M, notatur: reliqua etiam, inde patere poteſt, vnde huc veniant.

Illustration

His paucis, tales me ſcio non ἀφορμὰς ſolũ, ſed Apodixes dare illis, quibus Igneus intus viget gliſcitque Vigor, & cœleſtis Origo: vt facilè iam magno Democrito aurem præbeant: τὸ τῆς Τύχης prædicenti ῥεῦμα, ᾧ πάντος μόχθου λυτήριον κατορθοῦντα βουλομένοις, non Μωρίαν eſſe hoc Dogma, ſed ,, Μυστηρίων & Arcanum: vt & illi, qui aſſeruit, quòd λόγῳ δημιουργῷ κόσμος μεθοδεύεται: ἵνα ὁ θεόφρων κὴ ὁ θεογενὴς ἄνθρωπος, διὰ τῆς ἀληθείας ἐργασίας: καὶ θεολογικῶν, καὶ μυστικῶν λόγων μαθῇ.

THEOR. XXIII.

SYmmetrias, iam, in noſtræ MONADIS Conſtructione Hieroglyphica, à nobis obſeruatas: & ab illis, qui in Annulis, Sigilliſúe eandem geſtare, vel aliter habere, gratū erit, obſeruandas: accuratè annotatas hic exhibemus. In Nomine IESV CHRISTI, pro nobis CRVCI affixi (cuius Spiritus celeriter hæc per me Scribentis, Calamum tantùm, eſſe Me, & Opto, & Spero.) Ex ELEMENTORVM noſtra CRVCE, omnes iſtas nunc petemus Menſuras. Vel hac quidem (iuxta PROPOSITI ARGVMENTI MATERIAM) ratione: Quòd, ſub Cælo LVNAE, quidquid ſuæ Generationis capit Exordiū, vel ex QVATVOR Elementis eſt coagmentatum: vel Elementaris ipſa quidem eſt ESSENTIA: Idque modis varijs, non Vulgariter cognitis. Et quia in nulla re Creata, Elementa ipſa, in Aequali ſunt Proportione, vel virtute: Arte tamen ad Aequalitatē, in quibuſdam (vt Sophi norunt) rebus, reduci poſſunt: in CRVCE noſtra, Aequales & non Aequales conſtituimus partes. Quòd, alia ratione, Idem & Diuerſum: ſiue Vnum & Plura, nominare poſſumus: CRVCIS æquilateræ, (vt ſupra monuimus) in Secreto, admittentes Proprietatem. At, Si SYMMETRIARVM hîc poſitarū, rationes (quas tenemus) ſingulas, in medium adduceremus: vel aliter, quàm (Sapientibus) abundè ſatis, per totum fecimus opuſculum, demonſtraremus cauſas: Propoſiti noſtri, Limites, nobis, haud temerè præſcriptos, tranſiliremus.

ACcepto, in plano, Puncto aliquo: Veluti A: per idem, Vtrinꝗ; ducatur Recta ſatis longa: quæ ſit C, A, K. & ſuper lineam K, C, à Puncto A, erigatur Perpendicularis: Vtrinque, ad ſufficientem producta Lōgitudinem (in Infinitum, ſolent dicere Geometræ; bene, incommoda præcauentes) Quæ admittatur eſſe D A E. Iam in A K: accipiatur Punctum, vbi libet: & ſit B. Habita primum nunc A,B, (noſtri ſcilicet operis cōmuni Menſura) huius, Tripla capiatur, ab A verſus C: & ponatur eſſe A C. Ipſius A B, Dupla fiat A E. Et Dupla ipſius A B, ſit A D. Ita quòd tota D E, ſit ipſius A B, Quadrupla. Sic ergo noſtram CRVCEM ELEMENTALEM cōfecimus. Ex A B, A C A D, & A E, Linearum Scilicet QVATERNARIO. Nunc, ex B K, reſecetur recta, æqualis ipſi A D: & ſit B I. Centro I, & Interuallo I B, deſcribatur Circulus: qui ſit B R: ſecans rectā A K in pūcto R. A puncto R, verſus K, reſcindatur recta æqualis ipſi A B; & ſit R K. Ad punctū K, educatur vtrinque, (ad angulos rectos, cum ipſa A K) Sufficientis longitudinis linea recta: quæ ſit P,K,F. Ab ipſo K, puncto, verſus F, reſecetur recta, ipſi A D æqualis: Et ſit K, F. Centro deinde K, & Interuallo K F: deſcribatur Semicirculus F, L, P, ita quòd F, K, P, ſit eiuſdem Diameter: Tandem ad punctum C, ipſi rectæ A, C, ducatur Perpendicularis, vtrinque, ad longitudinem ſufficientem extenſa: & ſit O,E; Q: Poſteà, ex linea C, O, & ad punctum C, accipiatur Recta, æqualis A,B, lineæ: Et ſit C, M. Centro M, & interſtitio M, C, deſcribatur Semicirculus C,H,O, cuius Diameter ſit C,M,O. Et ſimili denique ratione, ex C, Q, recta, & ad Punctum C, reſecetur linea æqualis ipſi A, B: & ſit C, N. Centro igitur N, & longitudine N, C, fiat Semicirculus, C, G, Q: Cuius, C N Q ſit Diameter. Iam, Aſſerimus requiſitas omnes, in noſtra MONADE, SYMMETRIAS, explicatas, deſcriptasq́ue eſſe.

Illustration

Monere tamen Mechanicum libet: C,K, totam lineam, nouem eſſe talium partium, qualiũ, noſtra FVNDAMENTALIS, A B, vna eſt. Vnde alia via, ille ad hoc idem opus abſoluendũ accedere poteſt. Deinde Diametros, Semidiametrosq́ue omnes, obſcuris hic (vt loquuntur Mechanici) lineis deſignari debere. Nec vllum viſibile relinquendum CENTRVM: excepto Centro Solari: quod, hic, litera I, notatum videt. Literasq́ue adiungẽdas nullas. Tum ad Ornatum, (non Neceſſitatem aliquam Myſticam à nobis ea ratione, iam conſiderandã) Peripheriæ Solari, Latitudinem Superficialem (intrinſecus parallelo vno deſcripto) Mechanicus adijcere poteſt. (Parallelorum vero diſtãtia, per quartam quintámue partem, A, B, vel circiter, fieri poteſt.) Lunari autem, illam tribuere Speciem, quæ ſolet Prima, poſt ſuã cum Sole Coniunctionem, in Cælo Apparere: videlicet Corniculata admodum. Quod fiet, ſi à K puncto, verſus R, accipiatur illa, (quam diximus) Quarta, quintáue pars lineæ A, B: & ſuper eius lineæ fine, tanquam Centro, Semidiametro verò Lunari, trahatur iſta ſecunda Peripheriæ pars: ad vtrumq́ue prioris Semicirculi contactum nitidum. Simile quid ad M, & N, puncta, fieri poteſt: erectis ibi Perpendicularibus: in quibus pars, ipſius A B, ſexta, vel minor accipiatur: vbi, facto Centro, prioribus autem M, C, & N, C, Semidiametris, ducatur extrinſecus, illi ſecundi, quaſi Semicirculi. Per ipſas deníque, noſtræ Crucis Rectas, vtrinq; poſſunt Parallelæ protrahi; à medijs per octauam, vel decimam partē ipſius A,B, diſtantes: Ita vt noſtra CRVX, ex QVATVOR Superficiebus, quaſi Linearib⁹, ea ratione cōficiatur: quarum latitudo, ſit quarta vel quinta pars ipſius A B, rectæ. Hæc Ornamenta, appoſita figura, volui aliquo modo adumbrare. Quæ omnia, vnuſquiſque; pro ſui animi ſententia, facere poteſt: modò interea, noſtris Myſticis SYMMETRIIS, nulla (vel minima) inferatur Iniuria: Ne, ea quidem negligentia, temporis tandem progreſſu, verarum iſtarum (& maximè neceſſariarum) Commenſurationũ Hieroglyphicarum perturbetur, pereatúe Diſciplina noua: longè amplior Maiorq́ue quàm hoc libello, eandem vel potuimus, vel voluimus quidem explicare. Vt Temporis Filia, DEI NVTV, docebit VERITAS.

Illustration

AT, quæ cuiuis eſſe obuia poſſunt, in iſtis noſtræ MONADIS Symmetrijs ſeſe exercenti, Methodicè iam quædā, ob oculos ponemus. Primùm quidem ordientes, à noſtræ CRVCIS Linearum QVATERNARIO: eo habito reſpectu, quo, QVATVOR eſſe Lineas, ſimpliciter enuntiare, quis poteſt. Deinde de Earundem linearum QVATERNARIO: proüt peculiarem, Myſticamque, alio modò, habẽt partitionem, & rationem. Tertiò, Numeris, quos vel iſto loco, vel ex alijs, per totũ libellum, Theorijs, artificiosè elicuimus, vtilia quædam à Deo in NATVRA, eſſe deſtinata Officia, nonnullis monſtrabimus exemplis: aliáque opportunis inſeremus locis: quæ fructum haud exiguum ferent, probè intellecta: hæcque breuiſſimè abſoluemus.

Illustration

Noſter Metatheſeos Canon.

NAturali ordine, à Prima Monade, deſcriptis quotcunq; Numeris: Si à Primo ad Vltimum, fiat Continuata multiplicatio: vt, Primi in Secundum: producti in Tertium: illiuſque Producti in Quartum: ſimilíque modò ad vltimũ: Productum vltimum, omnem Poſſibilẽ Metatheſim in illis tot locis, determinat. Parique ratione, in quibuſcunque, tot diuerſis rebus: Hanc ego Operationem, tibi (O R E X) plurimùm Commendo: tum in omni Naturæ examinatione, tum in alijs Reipub. Negotijs vtiliſſimã. hac ego in Hebræorum Tziruph (ſiue Thmura) cum maxima voluptate, vti ſoleo.

Illustration

NOn ſum Equidem Neſcius, perplures alios, ex QVATERNARII, Arithmetica Virtute, & FORMALITATE, in lucem adferri potuiſſe Numeros. Sed qui ISTIS, Naturæ euolui, illuſtrarique obſcuritatem magnum, non deprehenderit: maiori eorum multitudine, obtundi ſuum, non acui, ſentiret ingenium. Noſtris ergo Numeris. (VT ſumus polliciti) quantum inſit Auctoritatis, in ELEMENTIS PONDERANDIS, in TEMPORVM MENSVRIS definiendis, Denique in Rerum Poteſtati & Virtuti, certis præſcribendis GRADIBVS, ex ſequentibus, id perpendendum exhibemus Schematibus.

Illustration
Illustration

Ex iſtis Schematibus, plura elici poſſunt: (ſi penitius conſiderentur) quàm apertis par eſt proferre verbis. Hoc tamen præ ceteris monemus ſingulare vnum, (à nobis etiam Primis vnà cum tota hac noua euulgatum arte) Rationem hic in medio eſſe poſitam, ob quam, QVATERNARIVS, vel DENARIVS, Numerationibus finem imponit quendam: eamque cauſam quam attulere Maiores noſtri, non fuiſſe abſolutam, exactamque aſſerimus: ſed iſtam, quam nunc narrabimus.

Poſtquam iſta MONAS, eſt ſibi integrè, plenéque Phyſicéque Reſtituta, (tum quidem eſt MONAS, VNITISSIMA, Magorumque iudicata VNITAS) neq; in NATVRAE, neque vllius ARTIS eſt poteſtate, EANDEM SAEPIVS QVAM QVATER, per Supercæleſtes Reuolutiones, ad Progreſſum vllum, MOTVMVE faciendum impellere: (Ac inde progignitur Ille,

» quem nos, ob eminẽtiam ſuam, ſic notari volũmus,)
» Idq́ue ea de cauſa, quod nec in Elementali mundo,
» nec Cæleſti, nec SVPERCAELESTI, ſit aliqua
» Poteſtas, CREATA INFLVENTIALIS: Qua,
» tunc, non fuerit abſolutiſſimè Ditata & Dotata.

Cuius, hunc verum Effectum, QVATVOR ſimul (olim) Philoſophantes Clariſſimi Viri, Opere ſunt conſecuti: Vnde, diu, Maximo Rei Miraculo Attoniti, Tandem ad Dei Opt.Max. Canendas, prædicandasq́ue Laudes, ſe totos, deinceps conuertebant: Qui, ea ratione, illis, tantam Sapientiam, & ſuper CREATVRAS cæteras, Potentiam, Imperiumq́ue fuiſſet Largitus ampliſſimum.

THEOR. XXIIII.

VT, noſtrum huius Libelli Exordiũ, à Puncto, Recta, Circuloq́ue Cœpimus: Sicq́ue ex noſtro MONADICO PVNCTO, LINEAREM noſtrorũ ELEMENTORVM Effluxionem Extremam, in Circulum Circumduximus, Analogum ferè, ipſi Aequinoctiali, qui Horis 24, ſuã Conficit Circuitionem: ITA, nunc tandem, QVATERNARII OMNIMODAM METATHESIM; (Numero definitam, 24.) METAMORPHOSIMQ́VE, hac noſtra Vigeſima QVARTA Conſummabimus, Terminabimusq́ue Theoria: Ad HONOREM, GLORIAMQVE eius: QVI, (Teſte, Myſteriorum Diuinorum Archipræſule, Ioanne: in QVARTI Apocalypſeos Capitis, parte QVARTA, VLTIMÁQVE)in Throno Sedet: In Cuius MEDIO CIRCVITV́QVE, Animalia QVATVOR (ſingula ALAS SEX habentia) Sine requie, DIE ac NOCTE, dicunt: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens: QVI Erat: & QVI Eſt: & QVI venturus Eſt: QVEM etiam, ex 24 Sedilibus, in CIRCVITV poſitis, SENIORES 24, procidentes (AVREIS SVIS ABIECTIS CORONIS) adorant; dicentes: Dignus es Domine accipere GLORIAM & HONOREM, & VIRTVTEM: QVIA, TV, CREASTI OMNIA: Et propter VOLVNTATEM TVAM SVNT: ET CREATA SVNT. AMEN, DICIT LITERA QVARTA, Δ:

Illustration

ANTVERPIÆ EXCVDEBAT GVLIELMVS SILVIVS, REGIVS TYPOGRAPHVS: PRIDIE CALEND. APRILIS. AN. 1564.

Illustration