Latin · original text · Chapter 2 of 3 · 2 min
TYPOGRAPHO, GVLIELMO SILVIO:
Contents
Amico ſuo ſingulari;
IOANNES DEE LONDINENSIS,
S. D. P.
VIDES Amice mi, Optime Gulielme, Quam vnice charas, Præclariſsimas habeam, Illuſtriſsimi Regis MAXIMILIANI Virtutes: Cui ex Cordis mei Scrinijs; Rara; excellentiſsimaque communico Arcana: Eaque ratione; illi communicanda Curaui, vt etiam Plures per Terrarum Orbem (tum in eius Honorem, propter eximias ſuas, Regiáſque virtutes: tum vt Alij ex illo Sibi exemplum capiant: qui & Regijs Sapientiſsimè vacare Regnorum Gubernaculis: & Philoſophorum tamen, Sophorúmque Stupenda cumulatè addiſcere Myſteria poteſt) Plures, inquam, eiſdem frui; Veſtra Diligentia, & Fide queant. Duo igitur ſunt, quæ mihi es orandus maxime: Vnum, Vt vbique accuratam meam, in Literarum Varietate, Punctis, Lineis, Diagrammatibus, Schematibus, Numeris, aliíſque, Imiteris; (quantum poſsis) Diligentiam: Ne, Idem Ipſum, quod Ego (DEI NVTV) peperi ex omni parte bene Formatum Corpus; Typographiæ Negligentia, vel Mutilum, vel Deforme prodeat in Lucem: indignum, ſiquidé, Rege tanto; Indignum verè Philoſophantium Studijs, & laboribus, quos in eo penitiſſimè, ſępiſſiméque examinando, collocare volunt, Maximis. Cauere tamen ſatis, de iſto, mihi Videor, Infortunio, dum te elegi, Iſtius nouiter Nati Operis Parentem Typographicum: qui omnibus modis, nitidum, ſuiſque benè Compoſitum Membris, tua Curatura, emittere potes.
SECVNDVM, quod à te præſtari Optarem, haud eſt leue, id quidem: Nimirum, Promiſcuo vt hominum generi, hoſce, nullo modo, in manus des Libellos. Non quòd illis ego hæc quidem, vel meliora, inuideam: Sed hoc inde oriturum mali Suſpicans: Non ſolum, quod, ex iſto Labyrintho, Se, Miſeri, nunquam extricare poſſunt: (Ingenium interea, Incredibilibus Angentes modis; peſſiméque ſuis proſpicientes Rei familiaris negotijs) ſed etiã, quòd, Alijs quoq;, (illis inuium) vel, Ingredi ſuadebunt Iter: vel de eiuſdem, veluti illis explorata, Certitudine, Sceleratiſſimè ementientur; Impoſtores, Hominúmque Laruæ: Vel Denique, talia DEI MAGNALIA, Eſſe, Negare; Aut meam, rabidiſſimè accuſare Sinceritatem audebunt: tunc tandem Deſperabundi; Vt, primò, hæc Myſteria, cum maxima Præſumptione aggreſſi ſunt Temerarij. At in hoc tanti Momenti negotio, Si te bene à multis iam annis noui (vel propter amicitiam noſtram: vel Réip. Chriſtianæ Vtilitatem; vel ſaltem propter Ipſius Sapientiſſimi MAXIMILIANI, Heroïcas Virtutes, (quæ nihil Commune cùm Hominum Vulgari habent Sorte) Cauebis, Spero, ne Fidem tuam fruſtra requiſiuiſſe Videar. Cauebis tu quidem: &, per te, Honeſtiſſimi omnes Librorum Mercatores.
Valeas.
